monumenta.ch > Plinius > sectio 175

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 175
{LXVI} Tonsillae in homine, in sue glandulae. quod inter eas uvae nomine ultimo dependet palato, homini tantum est. sub ea minor lingua nulli ova generantium. operta eius gemina duabus interpositae fistulis. interior earum appellatur arteria, ad pulmonum atque cor pertinens;